- OFFICINA
- OFFICINAab officio, in qua artifices operas exercent, dicta est, iuxta Old.Itaque a taberna differt, quae apud Romanos erat aedificium in loco publico, ubi merces et quaecumque alia opera omnis generis venum proponebantur; cum in Officina ipsa opera fierent, teste Vallâ l. 4. c. 44. In Monasteriis Officinae appellantur aediculae, in quibus, quae ad victum aut alios usus Monachorum, adservantur. Ioh. de Ianua, Officina, locus ubi sunt officia, apud eundem. Hinc Officinator, praecipuus inter Opifices, Opifex, Faber, qui coeteris fabris praeest. Glossae veter. Officinatores, Ἐργαςτηριάρχαι. Vide Dissert. ad Ioinvillam 23. p. 286. Carolidu Fresne: Et Officinator a statuis. Cuiusmodi legitur fuisse Eutyches quidam Augustorum libertus, et Hermeros Tiber. Claudii Caesaris servus Theamidianus, ab Marmoribus Magister, ansam Eruditis praebentes coniectandi, non Pinacothecas tantum, sed et agalmatothecas, (ita liceat appellare) in deliciis fuisse, privati enim his Atria referserunt sua. Interpretantur autem Officinatorem a statuis Fabrum statuarium, ad vim vocis, quam et Vitruvius aliis intactam usurpavit, l. 6. c. ult. explicat vero Bernardinus Baldus in perpetuo ad Vitruvium Comm. Laur. Pignorius Comment. de Servis, vide quoque infra. Officium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.